weg-06001002.jpg
weg-06001001.jpg
Die Westdeutsche Eisenbahngesellschaft
Die WEG
- modular in 0m
Impressum
Die linksrheinischen Meterspurbahnen der WEG
Letzte Überarbeitung:
 
12.07.09  R_05
 
Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas neu magis irae vostrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Meier, alimentes timens, se in fugam retulit.
Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. Quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus collubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? An uti vos infestos coniurationi faceret? Scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur; multi eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauei sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. lta in maxuma fortuna minuma licentia est: neque studere neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dieitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic aestumo, patres conscripti, omnes cruciatus minores quam facinora illorum esse. Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris erorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.